Срочно нужна помощь по переводу.

Жалоба
Вопрос

Срочно нужна помощь по переводу с латинского на русский. Просьба не отправлять в гугл и прочие сайты.
текст №1
De avĭbus
In silvis multae aves sunt. Aves alas habent. Plumae sunt quasi vestis avium. Vere voces multārum avium aures homĭnum delectant. Aves nonnullae nuntii sunt veris. Autumno aves in alias regiōnes avŏlant, nonnullae autem hiĕme in regionĭbus frigĭdis manent. Ibi saepe famem extrēmam tolĕrant.Ut leo rex bestiārum, ita aquĭla regīna avium est. Aquĭlam regīnam avium appellāmus, nam nulla avis aquĭlam robŏre supĕrat.
текст №2
De nummis Romanōrum
In multis Romanōrum nummis unā e parte Minervae caput, ex altĕra – navis imāgo erat. Ităque puĕri Romāni ludum, qui «caput aut navis» nominabātur, agēbant. Pro exemplo Marcus, nummum in terram iaciēbat et clamābat: «Navis!», sed nummus altĕra parte cadēbat.
Tum Lucius nummum iaciēbat iterumque «Navis!» clamābat; nunc autem nummus eā partē cadēbat, ubi imāgo navis erat. Ob eam rem Lucius victoriam reportābat.
Erant etiam alii nummi. In una parte eōrum littĕrae erant, quae verbum «ROMA» formābant, ex adversa parte – Victoriae deae imāgo, quae duos aut tres equos agēbat.
Nummi Romanōrum erant aēnei, argentei et aurei. Usitāti nummi apud Romānos erant: as, sestertius et denarius. As erat nummus aēneus, monēta minĭma. Nummus assē maior erat sestertius, id est libra. Quinque asses pares erant duōbus sestertiis; decem asses – denario. Denarius erat nummus argenteus.
текст №3
De Alexandro Macedonio
Fortūna Philippo, Macedŏnum regi, uno die tres iucundas res donābat. Regis aurīga in Olympiis vincēbat; unus e Macedŏnum ducĭbus acri impĕtu hostium exercĭtum superābat; valĭdus filius, Alexander, regi natus erat. Tum sacerdōtes Philippo dicēbant: «Omĭna Alexandro secunda sunt. Infans tuus, inter victorias natus, magna faciet: omnes hostes vincet, regnum tuum augēbit. Alexandri fama per orbem terrārum volābit».
Philippus sacerdōtum omĭna magno gaudio accipiēbat. Alexandri autem vires in dies crescēbant, quod puer corpus suum saepe exercēbat. Ita valĭdus et fortis adulescens erat.
Дополнение #1 30.05.2011 0:29:38
Вопрос жизни и смерти !!!!

В процессе 1
Наука 4 года назад 7 Ответов 792 Просмотров 0

Ответов ( 2 )

    0
    6 лет назад
    Ответить

    translate.google_

    0
    6 лет назад
    Ответить

    Что-то про Александра Македонского :-)

Ваш ответ